- PODIA Circi
- PODIA Circiutrinque fuêre, ad duo maxima eius latera; carceribus unum e minimis lateribus; et metis ultimis, quae circumagebantur, alterum, occupantibus. Quo modo Podium utrinque per longitudinem Circi, a carceribus vel primis metis ad ultirnas porrigebatur: linea vero alba, unde certamen quadrigis oriebatur, haud longe ab Ostiis, in utrumque Podium carceribus praeducta fuit. Quam quod cum Podin confundunt nonnulli, non parum hallucinantur. Namque etiam in Amphitheatro podium; in solo vero Circo haec linea fuit. Habebat autem Podium cancellos, quibus etiam tum cinctus fuit Circus, cum Euripis adhuc et fossis, quos Nero sustulit, circumclusus esset: ut ex Ovidio discimus, l. 3. Amor. El. 2. v. 63.Si pendent tibi crura, potes si forte iuvabit,Cancellis primos inseruisse pedes,Spectabat nempe illa in subselliis podio proximis, et poterat crura pendula sustinere, immissis in cancellos podii pedibus. Neque vero solum ad Podium spectatores erant, sed per totum porticus spatium, quae in circuitu Circi fuit aedificata: Tres namque porticus tristegae Circum cingebant, in speciem amphitheatri, solumque latus, ubi carceres erant, absque aedificiis et porticu fuit, sub divo expositum etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 917. et 918. In Theatris Podium, inter pulpitum et proscenium, hoc depressius, illô (quod pedes quinquealtum erat) altius fuit: post Caesaris dictaturam, Imperatoris proprius locus, sicut Consulibus proscenia et pulpitum Oratoribus provinciarum ac Legatis serviebat. Quibus tamen in locis Principes interdum cum illis, quam e Podio, spectare maluerunt. I. C. Scaliger Poetic. l. 1. c. 21. plura vero hanc in rem vide apud Vitruvii Interpretes, ac Bern. Baldum inprimis. I. Lipsium de Amphitheatro et Hier. Mercurialem de Arte Gymnast. l. 3. c. 4. ubi Podium cum columellis, et in medio suggestum Imperatoris, inter alias Amphitheatri Titiani partes, aeri incisum habet: adde Casaubon, ad Aug. Suetonii, c. 43. et seqq. ubi honestissimum spectandi locum in Theatro ad podium, in Circo ad Euripum, fuisse, inter alia docet. Apud recentioris hinc aevi Scriptores vox in genere significat quam vis rem, cui innitimur, unde appodiare Ugutioni, quod Galli dicunt s'appuyer etiamnum. In Usibus antiqq. Ordinis Cisterc. apud Car. du Fresne, in specie, pars formae est monachicae, cui Monachi, quum procumbunt, inniti solent. Gallis Scriptoribus frequenter collem montemque notat, vulgo Puy, Occitanis et Arvernis Poy, peu, vel puech. Theodulfus Aurelian. Paraen. ad Iudices.Hinc Magalena habuit laevam, Sextancio dextram,Hic scabris podiis eingitur, illa mari etc.Atque hinc Ubi Aniciensi, in Arvernis, nomen, quod supra podium exstructa, aliisque nonnullis, de quibus en ista, ex Hadr. Valesio Notit. Galliae: VARIA IN GALLIA LOCA, PODII NOMINE INSIGNITA. Alvari Podium, vel potius Podium Alvari, Pech Alvari: cum enim Galli Narbonenses ac Aquitani Podii nomine saepe montem designarent, vocem hanc nunc puis, nunc pech, et lepuech, nunc et pic, ut hodieque Bigerrones, nuncupare consueverunt. Podium Caesaris, Pui de Serre. Podium Caninum, Puy Chenin. Podium Celsum, Peckcelsis, castrum in Dioecesi Albiensi: Podium Celsis et Podium Celiqvenum, corrupte apud Catellum dictum. Podium Guilelmi, Puy Guillaume, castrum ad flumen Elaver. Podium Laurentii, Puy Laurent, castrum nobile memoratum Petro Monacho de bello Albig. c. 62. Unde nobili Familiae nomen. Podium Magenfridi vel Manfredi, Puy Manfroy.PodiumNauterium, Pi Nautier, prope Carcassonem, Guilielmo de Podio Laurentii non indictum. Podium Nortmanni, Puy Norman. Podium Siccum, Puy sec. Podium, Soricarium, Puy Salguier incolis, castrum, in territorio Biterrensi, Petr. Albigensis, c. 27.Podium in Vellavis, seu simpliciter Podium, caput gentis et Episcopi sedes, vulgo Puy en Velais; in altissimo enim monte Urbs haec posita est. Podium Witaldi, Puy Viaut etc. quae omnia oppida ac castra in Gallia Narbonensi et in Aquitania, fuêre. Vide quoque Podium et Podiolenum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.